

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 47
Videns autem centurio.Videns quod ita haberet potestatem mittendi spiritum, quod non habet nisi conditor animarum, ipse qui crucifixerat in ipso passionis scandalo, confitetur Dei Filium, quem Judaei post tot miracula credere renuerunt. Unde per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae, velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, mox justum et Dei Filium tacente Synagoga confirmat.